Sir 41

1O mors quam amara est memoria tua homini pacem habenti in substantiis suis: 2viro quieto, et cuius viae directae sunt in omnibus, et adhuc valenti accipere cibum! 3O mors, bonum est iudicium tuum homini indigenti, et qui minoratur viribus, 4defecto aetate, et cui de omnibus cura est, et incredibili, qui perdit patientiam! 5Noli metuere iudicium mortis. Memento quae ante te fuerunt, et quae superventura sunt tibi: hoc iudicium a Domino omni carni: 6et quid superveniet tibi in beneplacito Altissimi? sive decem, sive centum, sive mille anni. 7Non est enim in inferno accusatio vitae. 8Filii abominationum fiunt filii peccatorum, et qui conversantur secus domos impiorum. 9Filiorum peccatorum periet hereditas, et cum semine illorum assiduitas opprobrii. 10De patre impio queruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio. 11Vae vobis viri impii, qui dereliquistis legem Domini Altissimi. 12Et si nati fueritis, in maledictione nascemini: et si mortui fueritis, in maledictione erit pars vestra. 13Omnia, quae de terra sunt, in terram convertentur: sic impii a maledicto in perditionem. 14Luctus hominum in corpore ipsorum, nomen autem impiorum delebitur. 15Curam habe de bono nomine: hoc enim magis permanebit tibi, quam mille thesauri pretiosi et magni. 16Bonae vitae numerus dierum: bonum autem nomen permanebit in aevum. 17Disciplinam in pace conservate filii. sapientia enim abscondita, et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque? 18Melior est homo, qui abscondit stultitiam suam, quam homo, qui abscondit sapientiam suam. 19Verumtamen reveremini in his, quae procedunt de ore meo. 20Non est enim bonum omnem reverentiam observare: et non omnia omnibus bene placent in fide. 21Erubescite a patre et a matre de fornicatione: et a praesidente et a potente de mendacio: 22a principe et a iudice de delicto: a synagoga et plebe de iniquitate: 23a socio et amico de iniustitia: et de loco, in quo habitas, 24de furto, de veritate Dei, et testamento: de discubitu in panibus, et ab obfuscatione dati et accepti: 25a salutantibus de silentio: a respectu mulieris fornicariae: et ab aversione vultus cognati. 26Ne avertas faciem a proximo tuo, et ab auferendo partem et non restituendo. 27Ne respicias mulierem alieni viri, et ne scruteris ancillam eius, neque steteris ad lectum eius. 28Ab amicis cave de sermonibus improperii: et cum dederis, ne improperes.
Copyright information for VulgS